RATHERIUS Monachus Lobiensis

RATHERIUS Monachus Lobiensis
RATHERIUS Monachus Lobiensis
in Dioecesi Cameracensi; Simplicitate, prudentiâ, eurditione nulli secundus. Ab Hilduino Abbate in Italiam deductus, Hugonis Regis favore Episcopatum Veronensem accepit: Unde paulo post, quasi hostibus eius faveret, pulsus, revocatusque, secundâ quoque vice deturbatus, in Belgium rediit, Leodinsis Ecclesiae curam ab Archiepiscopo Coloniensi nactus: sed et hinc civium morositate expulsus, Veronam rursus venit, inde tertium deiectus, rediit unde primitus venerat. Obiit A. C. 974. Scripsit de Incarnatione Christi, de corpore et sanguine eius, Opus Grammat. cui mirabilem induxit titulum, Sparadersum, etc. quae a Luca Acherio edita. Sigebert. in Cat. c. 128. et in Chron. ad A. C. 928. et 933. Luitprand. l. 3. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 29. et 39. Gesnerus, Valer. Andr. Biblioth. Belg. Chapevill. de Gestis Ratheri in Eipisc. Leod. Ipse sibi hoc Epitaphium fecit:
Concultate pedes hominum sal infatuatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”